CEPHALENE vel CEPHALLENIA

CEPHALENE vel CEPHALLENIA
CEPHALENE, vel CEPHALLENIA
inful. maris Ionii. Plin. tradit eam quondam dictam fuisse Melaenam, l. 4. c. 12. A'Cephalo Amphitryonis socio, Deionei filio, dictam volunt. Populi Cephallenes, qui Ulyssem ad bellum Troianum secuti sunt, ut videre est apud Homer. in Catalogo navium, Il. β. v. 631.
Αὐτὰρ Ο᾿δυςςεὺς ἦγε Κεφαλλῆνας μεγαθύμους
Silius.
Saxa Cephalenum, et scopulosis Neriton arvis.
Infra Corcyram est, et Acarnanrae obiecta. Nomen eius a verbo cephal, quod Syris est duplicare, ut caphal apud Hebraeos, quia bifariam divisa est, et videtur esse gemina insula,>
partibus isthmô tam planô inter se sohaerentibus, ὥςθ᾿ ὑπερκλύζεςθαι πολλάκις ἐκ θαλάττας εἰς θάλατταν, Ita Strabo. Eam olim Taphin et Teleboae tenuisse perhibentur. Eius circuitus est 120. circiter milliar. sub Venetis, cum urbe permunita in colle, versus Austrum. Incolis Graecus ritus. Vix 20. milliar. a Zacyntho. Olim 4. habuit urbes, nunc villas tantum et pagos, cum portu Argostoli, ad Austrum; Insul. 6. milliar. ab urbe Cephalenia. Davity Tom. III. Nic. Lloydius. Olim tota sub Ulysse fuit, et patre eius Laerte, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 714. et Iac. Sponium, Itinerar. Graeciae Part. 1. p. 134.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”